Factum est, cum redirent triumphantes de praelio, et David disponeret ferre caput Goliae in Jerusalem: nam, ut ait Josephus, hoc secum habebat, sed hastam jam dicaverat Deo, egrediebantur mulieres ex universis urbibus; et cum instrumentis praecinebant mulieres: Saul percussit mille; et respondebant virgines: Et David decem millia. Audiens Saul causam victoriae potius attribui David quam sibi, dolens intra se ait: Quid ei superest, nisi solum regnum. Et timuit ne a domo sua transferretur regnum; et invidebat David, nec jam rectis oculis respiciebat eum. Post dies paucos invasit spiritus malus Saul; et quasi prophetabat; missa lancea quam tenebat, David psallentem putavit configere parieti. David autem declinavit ab eo secundo. Primo enim recesserat, bello imminente, et postea statuit eum Saul ciliarcham, et ait: Filiam meam Merob dabo tibi, tantummodo esto vir fortis, et praeliare bella Domini. Tractabat enim apud se: Non sit manus mea in eum, sed manus Philisthinorum. Cum autem debuit Merob dari David data est Hadrieli Molathitae. Dilexit autem David, Michol, et placuit Saul, et ait ad eum: In duabus rebus gener meus eris hodie: quod est in duabus filiabus meis. Nam alteram habuisti sponsam, alteram habebis uxorem; vel ita: Pro duabus rebus, quia stravisti gigantem, et dabis centum praeputia, hoc enim significavit ei Saul per servos suos, non habet rex necesse habere sponsalia, id est munera, vel donationem propter nuptias, nisi tantum centum praeputia Philisthinorum. Et abiit David cum viris, quorum tribunus erat in Accaron, et percussit de Philisthiim ducentos viros, et afferens praeputia eorum, annumeravit ea regi. Josephus tamen dicit abscidens sexcenta capita venit ad regem; et nuptias exigebat, et dedit ei Saul filiam suam, licet invitus. Cumque videret, eum apud Dominum et homines approbari, timuit, et tractabat de morte ejus. Nec jam metum celare volens, dixit Jonathae, et servis suis, ut occiderent David. Quod indicavit Jonathas David, dicens: Abscondere, usque mane, cras loquar patri pro te. In crastinum locutus est Jonathas ad patrem. Cur peccas in sanguine innoxio, qui fecit salutem in Israel, et opera ejus tibi valde sunt necessaria, et cujus morte filia tua vidua vexabitur. Et placatus Saul juravit. Vivit Dominus, quia non occidetur. Et introduxit Jonathas David ad regem, et stetit coram eo, sicut prius.